Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 34

Precedente Successiva

ut frumenti, in cuius grano est frumenti forma quam edit actu
cum terrae seminatur. Stulta fallacia: Semina enim non sunt pura materia,
sed decisio omnium causarum: ergo habent ideam generantis
ac virtutem actu licet ligatam in materiae densitate: Quae excita a terrae
calore et mollificata eius densitate, ipsa virtus vigorem sumit operandi,
et quod in generante faciebat, faciendi, ideoque molem ad sui
principij similitudinem effingendi. At in osse, in lapide, in pluma non
fit forma frumenti, quoniam non habent intus virtutem frumentariam.
Et quidem ex quolibet quodlibet oriretur, si a materiae potentia
et non agentis emitteretur forma. Et fabulosa est stultitia, quod
de materia incorporea, ut ipsi dicunt, educatur magna mundi corporeitas,
de insensata sensus, et anima, et de non calida color [calor], non autem
de calido agente; et quoniam agens tunc perfecte producit, cum
bene materiam disposuerit, affirmandum est, ab eo formam introduci,
propriam effundente similitudinem. At quoniam corporeitas materialitas
est, ut in Metaph. probavimus, eamque vident triangulum
fieri, et quadratam et circularem, cogitant formas quoque activas
esse materiae filias. Nec intelligunt materiam esse corpus substantiale
per Essentiam, aptum ad recipiendos innumeros terminos quantitativos
figurasque. Item nec intelligunt, quod ponentes ipsi formam
aeque ac materiam principium rerum, dum de materiae sinu ipsam educunt,
non principium ponunt, sed finem et effectum, et non causam
primam. De quibus affirmant quod ex alterutris non fiant. Quapropter
antequam ulterius progrediar, de anima et animatis dicere necessarium
arbitror.
Caput IV.
Ex fabricae et origine animalis, animam esse spiritum tenuem,
calidum, mobilem, aptum pati, proptereaque
sentire.

~ Liquido constat lucem caloremque solis non in aëre gigni,
nec in terra educi de materiali gremio, sed ab ipso
effundi sole. Praesertim intra frigidam glaciem ex cuius
latebris oriri, nisi stupidissima affimaret [affirmaret] bestia. Hic calor
sub terram penetrat, et abscendente sole remanet, disponitque
ipsam in varias formas, ubi liquidam reddit, producit aquas,
oleum, gummi: ubi indurat, lapides, metalla, etc. ubi attenuat, fumum,
vaporemque et ventum quorsumlibet mobilem: ubi autem

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche